- HARPOCRATES
- HARPOCRATESsimulacrum in sacris Isidis et Serapidis erat, quod digito labiis impresso admonere videbatur, ut silentium fieret. Hunc Aegyptii silentii Deum esse volebant, fil. Isidis, post mortem Osiridis natum. Revera autem Graecus Philosophus fuit Harpocrates, cuius eruditio ac praecepta eo maxime tendebant, ut silentium praeciperet, et omnibus rebus anteponeret. Hinc reddereHarpocatem (ut monet Erasmus in Adagiis) proverbialiter dictum pro mutum facere Catull. Carm. 74. v. 4.---- Et patruum reddidit Harpocratem.Idem Carm. 100. v. 4.---- et factum me esse puta Harpocratem.Huius meminit Ovid. nomin e praetermisso, cum Deos Isidis comites dinumerat. Met. l. 9. v. 791. et seqq.Sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis,Quique premit vocem: digitoque silentia suadet,Sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.